- BOTTANTI
- BOTTANTIgentiles quidam populi, habitantes ex altera parte regni Laor, versus fluvium Indum, finitimi quidem regno Mogor, sed non ei subiecti. Proclives sunt ad pia opera, maxime misericordiae in egenos. Sunt homines colore candidi, nulli inter eos vivunt Mauri. Tunicis more Turcicô utuntur, ita ad corpus eorum astrictis, ut ne minima plica notari possit: quodque magis mirum, numquam illis se exuunt, nequidem cum dormiunt, nec deponunt, nisi attritae vel putrefactae sponte dilacerentur et excidant. Manus numquam lavant, causam huius rei dant, quod non conveniat elementum tam purum, ut est aqua, sordibus aliisque rebus foedis inquinari. Nullum habent Regem, summa in libertate vivunt. Colore et faciei lineamentis persimiles sunt Eruopaeis: sunt enim candidi et magna ex parte facie rubicundâ capillô item promissô et flavô, corpore robustô, staturâ mediocri. Eorum patinae et lances sunt mortuorum calvae vel crania, et dimidii calices.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.